Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
224 haec incise dicta sunt quattuor; at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas, in alienosalienos L: alienis Rufinus: antis aenis Schütz insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus- tinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finiturfinitur L: finitum Rufinus . At spondeisspondeis Ru- finus: spondius L proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculispugiunculis Rufinus: pungiunculis L faciet Rufinus: fecit F1: facit F2OPM uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius.
225 incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nosnos Rufinus: nostra L ('exspectares illa nostra' Sandys) in Corneliana secunda: O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda! Membratim adhuc; deindedein Rufinus caesim: Diximus, rursus membratim: Tes- tis dare volumus. Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior: Quem, quaesoquaeso vulg.: quasi L Quint. Rufinus , nostrum fefellit ita vos esse facturos?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi