220
formae vero quaedam sunt orationis, in quibus eaea edd.:ea si L: ea scilicet Stangl: ea sic Heerdegen concinnitas est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fitquidquid... fit vulg.: quid quod ... sic L ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta- tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus. Multummultumque Stangl interest utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio; alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.