Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
200 id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicentdicent Jahn: dicerent L similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque verba concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco respondeantrespondeant Reid: respondeat L ; quorum di- scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media verba spectare debent ad ultimum.
201 interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione ver- borum. ternae autem sunt utriusque partes: verborum translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco dicimus—; conlocationiscollocationis Manutius: collocationes L autem eae quas diximus, com- positio, concinnitas, numerus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi