196
quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus enim frequentissimus est in eiseis Rufinus: his L quae demisso atque humili sermone dicuntur;
197
paean autem in amplioribus, in utroque dactylus. Itaqueitaque Rufinus: ita L in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censentcensent L: sentiunt Bake , verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delecta- rent minusdelectarent minus. nec vero Heerdegen: delectarent nec vero minus L .