Thesauros Edebiyat rhetoric Orator

Orator

Orator Cicero, Marcus Tullius
194 iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec qicquam inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus ad versum, quo libentius eum recepit oratio. Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugitfugit codd. dett.: fuit L , intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosusvitiosus Manutius: vitiosius L in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur.
195 ego autem sentiosentio L: censeo Bake omnis in oratione esseesse vulg.: est L quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio—alterum nimis est vinctumvinctum F: iunctum PO , ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis—;
196 sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numerispermixta... numeris secl Bake nec dissoluta nec tota numerosanumerosa oratio maluit Heerdegen , paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu- meris, quos ille praeterit, temperata.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi