190
elegit ex multis Iso- crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestosanapaestos vulg.: anapaesta FPO: anapesti A ; quo quid potest esse turpius? Etsi in legendolegendo AP1: eligendo FOMP2 fecit malitiose; prima enim syllaba dempta exex A:in L primo verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; itaita A:itaque L factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.