201
cum haec disseruissem, uterque adsensus est; et ego tamquam de integro ordiens: Quando igitur, inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, cum hos maxime iudicio illorum hominum et illius aetatismaxime cum meoiudicio tum omnium illius aetatis Eberhard: maxime iudicio illorum omnium [et illius aetatis] Martha: maxime et meoet omnium et illius aetatis oratoribus Jahn dixissem probatos, revertar ad eos ipsos; tum reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam ergo oratorum bonorum—hos enim quaerimus—duo genera sunt, unum attenuate presseque, alterum sublate ampleque dicentium; etsi id melius est quod splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.
202
sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et cor- ruptum orationis genus. Inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi accommodabat genus. Nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; illudque maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceretnec ... diceret secl. Weidner , tractando tamen impellebat ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati.