23
tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla resres codd.: vis C. F. W. Müller studioso mei Margraff: studiosum et L: studioso codd.: studioso et diserto Prohasel: tam studiosum et exercitatum audienti Friedrich eripiet te praesertim tam studioso mei. Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit; qua re qui eloquentiae veraeverae vulg.: vere L dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quis- quam potest.
24
praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quon- dam habita in civitate pulcherrimapulcherrime FOG , nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam con- sedimus.