197
quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderatqui ... defenderat secl. Eberhard ? quam omnino multa de conservando iure civili? Quae quidem omnia cum perite et scienter itemitem M. Haupt: tum ita L: tum [ita] Friedrich: sumpta Martha breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret autaut exspectaret aut secl. Jahn fieri posse quicquam melius putaret? at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse: hoc ille initio, consecutishoc in illo initio consecutus L (consecutis codd. det.): hocce ille initio, consecutis Stangl: hoc ille initio ... animos[que]... aderant et Madvig multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit; quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniretveniret C: venisset BHM , sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa eius modi dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris officiis alterum.