189
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuissetfuisset L: fuit Eberhard apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? AderantAt erant maluit Ernesti multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cuicui vulg.: quo L quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?
190
tum Brutus: Quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius iudicaret videbamus? qui cum partiretur tecum causas,— saepe enim interfui—perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat. Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia. Sed ego quae de me populi sit opinio nescio; de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.