187
qua re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sanedixerit sane discipulo Madvig frigenti ad populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam. Credit eishis L, corr. vulg. quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius?
188
delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfun— ditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigaturmitigatur Schütz: miratur L , sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum estquod... probandum est secl. Campe . Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensioin quo ...dissensio secl. Eberhard .