181
atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerintsint ... fuerint C: sunt ... fuerunt H , praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possitsciri possit maluit Eberhard de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemuspraetermittemus Bake: praetermittimus L [eorumeorum ... vidimus secl. Kayser quos aliquando dicentis vidimusvidimus L: audivimus Ruhnken ].
182
volo enim scirisciri codd. det.: scire L in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.