172
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius? Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cumcum B1H1M1: quom F: quomodo OG aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium. Sic, ut opinoromnium. Sic, ut opinor Friedrich: Omnino sic [ut], opinor Stangl: Omnium hic [ut opinor in nostris] Martha: omnium L: omnino codd. det. , in nostris est quidam urbanorum, sicut illicillic OM2: illis GM1: ille C Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est ad nostros revertamurid est ... revertamur secl. Lambinus .