153
hic enim adtulit hanc artem omnium artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis aut respondebantur aut agebantur. dialecticam mihi videris diceredicere inquit L: inquit dicere cod. det. , inquit. Recte, inquam, intellegis; sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorumquorum volumina multa Koch similia nulla sunt, facillime perspici potest.
154
cumque discendidicendi FO2 causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit; Balbi docti et eruditi hominis in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus. Sic et habet quod uterque eorum habuit, et explevit quod utrique defuit.
155
itaque ut Crassus mihi videtur sapientius fecisse quam Scaevola—hic enim causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur; ille se consuli nolebatnolebat vulg.: solebat L , ne qua in re inferior esset quam Scaevola—, sic Servius sapientissimesapientissime vulg.: apsentissume L , cumqui cum Eberhard duaeduae H2: duo L (et sic saepe) civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.