145
ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in iure, in quo illa causa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia; atque ita tum ab his patronis aequalibus et iamet iam M: etiam C consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola putaretur. Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non esset, tum verbis erat ad rem cumcum om. BHM summa brevitate mirabiliter aptus.
146
qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic utsic ut GM: sicut C simile nihil viderim; in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam admirandus orator. verum ad Crassum revertamur. Tum Brutus:
147
etsi satis, inquitinquit om. BHM , mihi videbar haberehaberi L cognitum Scaevolam ex eishis L rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebarutebar vulg.: utebatur L: utebamur Gebhart: quo utebatur perfamiliariter (perquam familiariter Eberhard) Scaevola, ut nosti Kayser propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.