133
tum Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;— sedsed L: nec Rivius haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt —nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igiturigitur, inquam Eberhard in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocrismediocrite OG ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
134
nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numero patronorum, sed erat talis ut, cum quosdam audiresuna audires Kayser qui tum erant praestantes, videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentuseo contentus Lanibilns esses, sed melius non quaereres.
135
Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendibene loquendi secl. Kayser fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortunacui fortuna O2B: qui fortuna L belli crimini, invidia populi calamitati fuit.