128
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat. Eius conlega L. Bestia a a add. Müller bonis initiis orsus tribunatus—nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit—, vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus. Nam invidiosa lege [Mamilia quaestioMamilia quaestio secl. Peter ] C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis L. Bestiam C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissimum L. Opimium, GracchiC. Gracchi Stangl interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudicesGracchum iudices BHM sustulerunt.
129
huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. LiciniusP. Licinius Martha Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentuslutulentus Jahn: luculentus L: truculentus Ernesti [patronuspatronus secl. Jahn ] asper maledicus; genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civili et cum virtutevirtute L: veritate Martha tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.