121
iovem sic aiuntsic aiunt Schütz: sic ut aiunt L philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese—, sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videaturvideatur Ernesti: videtur L et illorum in iudicia pacatior.
122
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit inquit add. vulg.: om. L Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem pueris haec omnium optima putabaturputabatur FO2: putabantur C , quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum.