13
tum Brutus: Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re consecutus sum. Sed scire cupio, quae te Attici litterae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non modo delectationem mihi sed etiam, ut spero, salutem attulerunt. Salutem ? inquit ille. Quodnam tandem genus istuc tam praeclarum litterarum fuit? An mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio aut ad hoc tempus aptior quam illius libri quo me hic adfatus quasi iacentem excitavit?
14
turn ille: Nempe eum dicisdicis vulg.: dices codd. , inquit, quo iste omnem rerumrerum L: r. Romanarum Bake: r. nostrarum Jahn memoriam breviter et, ut mihi quidem visum est, perdiligenter complexus est ? Istum ipsum, inquam, Brute, dico librum mihi saluti fuisse. tum Atticus: Optatissimum mihimihi quidem est F: mihi est quidem est G: quidem mihi est OB1M: quidem mihi H: mihi quidem opt. est B: mihi, inquit, est Stangl quidem est quod dicis; sed quid tandem habuit liber iste quod tibi aut novum aut tanto usui posset esseesse posset O ?