110
his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est et est uterque Stangl: et uterque L: at uterque est Martha uterque in multis causis versatus. Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabiliserant ... laudandi viri et, vel si... probabiles Stangl: erat. In quibusdam laudandis viris etiamsi .. . probabiles L: Erat in quibusdam laudandis viris ... probabilis tamen industria Peter: erat: in quibusdam laudandi viri ... probabiles Orelli tamen industria; quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratoriumoratorium FH: oratorum C ingenium defuit. Neque enim refert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu motuque conditius.
111
quid dicam opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceretcum pro reo diceret om. BHM: secl. Schütz .