106
hic optimus illis temporibus est patronus habitus eoque forum tenente plura fieri iudicia coeperunt. Nam et quaestiones perpetuae hoc adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt; L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit—ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos—; et iudicia populi, quibus aderatquibus aderat Carbo secl. Eberhard Carbo, iam magis patronum desiderabant, tabella data; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino consulibus tulitquam ... tulit secl. Bake .
107
vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius
107
L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut temporibus illis eruditus. Quae tribuebattribuebat Tallemand codicem inferioris notae secutus: tribuerat L idem Accius etiam Q. Maximo L. Paulli nepoti; et vero ante Maximum illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat in dicendo fuisse.