104
atque hoc memoria patrum teste dicimusdicimus vulg.: didicimus BHMO2G2 ; nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas. Fuit GracchusGracchus L: Ti. Gracchus Stangl diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus. Nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros, in eis iam adulescens Diophanem Mytilenaeum Graeciae temporibus illis disertissimum. Sed eiei Lambinus: et L breve tempus ingeni augendi et declarandi fuit;
105
carbo, quoiquoi Friedrich: cui Aldus: quo L: quod vulg.: quoad Lambinus vita suppeditavit, est in multis iudiciis causisque cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in qui— bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat; addebatdicebant, addebant Lambinus industrium etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusquecommentationibus vulg.: commendationibus L multum operae solitum esse ponere.