99
horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii C. et M.C. et M. H2: C. M. L filii fuerunt; quorum Gai filiusfilius FGO: Fannius C , qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C. C. add. Jahn Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista Fanni? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse.
100
tum ego: Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel optima essetest... est maluit Bake illo quidem tempore orationum omnium. Sed nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur—unus enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec de Persio reticuisset Gracchus, cum eiei Gruter: et L Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset; praesertim cum Fannius numquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius, C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior.