90
tum igitur nihil recusans Galba pro sese etet secl. Campe populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris; isque se tum eripuit flamma, propter pueros misericordia populi commota, sicut idem scriptum reliquit Cato. Atque etiam ipsum Libonem non infantem video fuisse, ut ex orationibus eius intellegi potest.
91
cum haec dixissem et paulum interquievissem: Quid igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus eius appareatappareat Lambinus: apparet L ? quod mirari non possum in eis qui nihil omnino scripti reliquerunt. nec enim est eadem, inquam, Brute, causa non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint. Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem—pleraequepleraeque... habeantur secl. Stangl enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeanturpleraeque... habeantur secl. Stangl —; alios non laborare, ut meliores fiant—
92
nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio—: memoriam autem in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta non venerint; alios, quod melius putent dicere se posse quam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae.