78
numeroque eodem fuit Sex. Aelius, iuris quidem civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus. De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis litteris studuit; isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans. Iam enim erat unctiorvinctior Peter quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Nam hoc praetore ludos Apollini faciente cum Thyesten fabulam docuisset, Q. Marcio Cn. Servilio consulibus mortem obiit Ennius.
79
erat isdem temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperitaccepit maluit Schütz, qui et Idaeae matris sacra habet filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem M. F. iam patriopatrio vulg.: patre L institute deditum studio litterarum—qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvirtriumvir vulg.: tresvir Eberhard: triumvirum L coloniam deduxisset— et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;