69
ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utanturutamur maluit Stangl , quos appellant tro/pous, et sententiarum orationisque formis, quae vocant sxh/mata: non veri simile est quam sit in utroque genere et creber etcreber et F2M2: creberet M1: crebere F1G: crebre codd. distinctus Cato. nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquiusquippe... antiquius secl. Eberhard . Sed maiore honore inmaiore in honore Sauppe omnibus artibus quam in hac una artearte secl. vulg. dicendi versaturobservatur Bährens antiquitas. quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veri— tatem; Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora etiametiam FO om. vulg. Polycliti et iamet iam O2 al: etiam vulg. plane perfecta, ut mihi quidem videri solent? Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus; at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta sunt omnia. et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat: nihil est enim simul et inventum et perfectum; nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid, nostri veteres versus ubi sunt? quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos ....quisquam superarat add. Victories nec doctis dictisdoctis dictis Bergk: dicti L studiosus quisquam erat ante hunc ait ipse de sede se Ennius Bake, codices deteriores secutus nec mentitur in gloriando: sic enimsic in L: sic [ut] vulg. sese res habet. Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur.