61
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix viiii FG2: iiii H: iiii codd. post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler. nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta pro- ferenda putem, nisinisi codd.: nisi si Manutius quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectantdelectent maluit Ernesti .
62
et hercules eae quidemeae quidem F2: hae quidem M: equidem codd. exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam. Quam- 20 quam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eiseis vulg.: his L quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebema plebe maluit Lambinus transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.