59
ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— Suadaequesuadaeque vulg.: suadas F1, suadis F2, suadae F3 medulla. Peiqw\ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vulteius ... vult secl. Schütz ], ut, quam deam in Pericli labrislabris F2: libris F1 codd. scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit.
60
at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque hishis vulg.: is codd. consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissi- mus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.