45
haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rem publicam nec innec in FO2: nec codd. (bis) bella gerentibus nec innec in FO2: nec codd. (bis) impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et iamet iam F2: etiam L bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam elo- quentia.
46
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in SiciliaSicilia G: Siciliam L tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia †naturaet controversia natura L: et controversa in ea iura Madvig: et controversia nata Peter: et controversiis nata Jacobs: et c. matura Martha , artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse—nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descriptedescripte Schmitz: de scripto L plerosque dicere—; scriptas- que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa- tiones, quiqui Eberhard: quae L nunc communes appellantur loci;