43
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo morbo addidit Teuffel, ducente Thucydide i. 138 mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addiditaddidit FOG: addiditque Kayser fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse. Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatumornandum maluit Lambinus . Qua re quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in in add. ed. Rom. ThemistocleThemistocli codd. dett. paria et Corio- lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles.
44
sit sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularis que facile traduxeratperduxerat BHM . Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eius- dem vim dicendi terroremque timuerunt.