326
haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibusin quibus L: in quo Stangl , ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utilesin quibus... utiles secl. Friednch: ut in illo ... hoc secl. Eberhard ;] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabanturprobabantur Ernesti: probantur L haec senibus—saepe videbam cum inridentem tumtum ... tum maluit Bake etiam irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur. [Erat excellens iudicio 327 vulgi et facile primas tenebat adulescensErat excellens ... adulescens secl. Schütz: erat ... videbatur secl. Friedrich: erat ... excitabat secl. Eberhard . Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebatelucebat Lambinus: lucebat L et om. G etet ... et secl. Schütz exercitatioexercitatio Martha: exercitatione L perfecta verborumverborum. eratque L: eratque verborum vulg.: erat verborum eratque Friedrich: erat sententiarum concinnitas verborumque Bake comprehensione Martha: comprehensio L astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses.