316
adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam AeschylusAeschilus F: esculus G cnidius O2 vetus: gnidius F: enidius C Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in in add. Eberhard notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentissupra fluentes FG: suprafluentes C iuvenili quadam dicendi impunitate etet s. secl. Schütz licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentisdiffluentes vulg.: diffluenti F: diffluentem C coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferveratresederat... deferverat vulg.: reciderat ... referverat L oratio lateribusque vires et corporicorpori codd. det.: corporis L mediocris habitus accesserat.