314
itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendumdesciscendum maluit Ernesti putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendiet... dicendi secl. Weidner mutaremmutarim FBHM: ut . . mutarem secl. Eberhard , ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iamet iam F: etiam C in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.
315
cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est †tumcum L: et cum vulg.: dum s. studeo Eberhard: fuique cum Kayser: et summis quidem or. usus sum Piderit: referta tum Friedrich summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25 erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum necnec FOG: et C ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.