307
occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistroeodem... magistro secl. Bake: in §312 audacius transtulit Martha .] haec etsi videntur esse a proposita orationeproposita oratione Lambinus: proposita ratione O: proposito ratione C diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga—nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et Lentuli duo—primas in causis agebat Hortensius, magis magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar.