306
ego autem in in add. Müller iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae Q. F.Q. F. Fabricius: p. f. L , qui quamquam nemini se se add. vulg. ad docendum dabat, tamenquod tamen Madvig: sed tamen L consulentibus respondendo studiosos audiendi docebatdocebat se G2 . Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.