299
quod autem plures a nobis nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare ei)/rwna ei)/rwna vulg.: ironia L me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate.
300
tum Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam, Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.
301
hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et et add. Ellendt quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, erant add. Rau excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nulloin nullo vulg.: in nullo viro O2 al: in viro G1M3: invito C cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium omnia omnium Stangl: omnia omnia FBHM: omnia C adversariorum dicta meminisset.