297
omitto igitur quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur. haec cum ille dixisset: Longi sermonis initium pepulistipepulisti vulg.: depulisti L: detullsti Manutius , inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.
298
volvendi enim sunt libri cum aliorum tum in primis Catonis. Intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut[ut] arbitror Schütz arbitror, neminem. Nam in hoc ei)/rwna ei)/rwna me duxeris Baehrens: yroniam eduxeris L: ironiam duxeris codd. det. me duxeris esse, quod earn orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tutetute Stangl: ut H: ut tu C melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius imitaremur non habebamus.