292
sane quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus: Aliquotiens sum, inquit, conatusconatus L: concitatus vel comnotus Eberhard , sed interpellare nolui. Nunc quoniam iamiam secl. non nuli ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, TiteTite FOG: Attice C . Tum ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia discepteturdisceptetur L: disceptatur codd. det. , hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogantadrogant FOG: adigant C: adrogent Ernesti , ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo ilium, nec Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia, qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda sit ironia quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc? non enim intellego.