287
at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.' Optime; suntne igitur hi Attici oratores? 'Quis negare potest? Hos imitamur.imitamur G: imitatur H: imitantur FOBM2 ' Quo modo, quiquo quo modo BHM sunt et inter se dissimiles et aliorum? 'Thucydidem,' inquit, 'imitamur.' Optime, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium iudiciale non tractavit genus. Orationes autem quas interposuit—multae enim sunt—eas ego.laudare soleo; imitari neque possim si velim, nec velim fortasse si possim. Vt si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat—'atqui hae notae sunt optimae,optimae vulg.: optime L ' credo; sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis—