32
exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magisteret perfectus magister secl. Bake (cf Rufin. p. 89 Or.), quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidemquidem meo BHM: quidem om. Rufin. iudicio est postea consecutus. Is et ipse scri- psit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari.
33
ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat eam dedita opera esse quaesitam—quae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquamnon unquam Peter: nonnunquam aut L: nonnumquam haud Rufin.: natura magistra casuque, non unquam Baehrens quam add. vulg.: om. L et Rufin. aut ratione aliqua aut ullaulla adddit Fleckeisen ex Rufino observatione fiebat.
34
ipsa enim natura circumscriptione quadam verborumverborum secl. Schütz comprehendit concluditque sententiam, quae cum aptis constrictaconstricta FO: circumscripta codd.: structa Bake verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum com- prehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.