30
sed ut intelle- ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tumtum secl Jahn etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche donius, Protagoras AbderitesAbderites F2 Quintil. iii. 1. 10: Abderitas BMG: Abderita HO , ProdicusProdicus F: Prodigus codd. Cius, Hippias EliusCius . . . Elius Fleckeisen: Ceius . . . Eleius codd. in honore magno fuitin honore magno fuit secl. Jahn fuere B1: fuerit H ; aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri superior posset.
31
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbisverbis codd. secl. Haupt: acerbius Feldhuegel: urbanius Vitelli: urbanissume Orelli ]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri; primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorret, philo- sophos aliud in tempus reiciamus; ad oratores, a quibus digressi sumus, revertamur.