251
Hic ego: Etsi, inquam, de optimi viri nobisque amicissimi laudibus libenter audio, tamen incurro in memoriam communium miseriarum, quarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. Sed de Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet. et ille: Praeclare, inquit, tibi constas, ut de eis qui nunc sint nihil velis ipse dicere; et hercule si sic ageres, ut de eis egisti qui iam mortui sunt, neminem ut praetermitteres: ne tu in multos Autronios et Staienos incurreres. Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus es es add. vulg. ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illiusnec illius F: ne illius C de tuo obscurum. Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et ipse ita iudico et de hoc huius generis acerrimo existimatore saepissime audio, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus: quiqui Schneider: quin L etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripseritscripsit (sic F) ... dixit... tribuitque maluit Eberhard primoque in libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem; nam scripsit his verbis, cum hunc nomine esset adfatus: ac si, ut cogitataut cogitata vulg.: cogitata ut Stangl: si c. p. eloqui ut p. Martha praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuiuscuius GL: in quo illius Martha: huius Piderit te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus; hunc facilem ethunc facilem et vulg.: hunc facile et L: huncce facile Stangl num Lallemand: nunc L cotidianum novisse sermonem num pro relictorelicto L: derelicto Lambinus: reiculo Madvig: delicto Schütz est habendum?