248
hoc loco Brutus: Quam vellem, inquit, de his etiam oratoribus qui hodie sunt tibi dicere liberet; et, si de 30 aliis minus, de duobus tamen quos a te scio laudari solere, Caesare et Marcello, audirem non minus libenter quam audivi de eis qui fuerunt. Cur tandem ? inquam; an exspectas quid ego iudicem de istis, qui tibi sunt aeque noti ac mihi? Mihi me hercule, inquit, Marcellus satis est notus,
249
Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iamiam om. BHM aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo iudicas, inquam, inquam add. Jahn quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es(id quod agniturus es) Madvig similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atquiatqui vulg.: atque L et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.