27
tamen ante Periclem, cuius scripta quae dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis sed iam adultis fueruntfuerit L: fuit maluit Eberhard , littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistra- tum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem multum utut . . . perspici secl. Eberhard temporibus illis valuisse dicendo.
28
post hanc aetatem aliquot annis, ut ex AtticisAtticis Lambinus: Attici L monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse; post Pericles, qui cum floreret omni genere virtutis, hac tamen fuit laude clarissimus. Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illum quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse.
29
huic aetati suppares Alcibiades CritiasCritias vulg.: Critas L Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant verbis, crebricrebri F2: crebris L sententiis, compressionecompressione L: comprehensione Stangl rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.