233
is igitur mediocriter a doctrina instructus, angustius etiam a natura, labore et industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit. In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur. Nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria non ita diu iactare se potuit; qui omnia magna voce dicens verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locos. Cn. autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutus, quamquam et ex facie et ex vultu videbatur, nec abundans verbis, etsi fallebat in eo ipso: sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, †admirando† inridebat, calebatadmirando inridebat calebat L: admirando ore Friedrich: irretiebat Schütz: admirandus incedebat [cedebat] Martha: admirando irridendo latebat Lamtinus: ad mirandum illicitabat ita calebat Maadvig, alii alia in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur. Ita, tamquam Curio copia non nulla verborum, nullo alio bono, tenuit oratorum locum: sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuitin qua excellens fuit secl. Weidner . Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo. Sicsic L: sed Orelli: scilicet Stangl qui et secl. scilicet... superiore in hoc nihil praeter actionem fuit, cetera etiam minora quam in superiore.