225
quos Sex. Titius consecutus est est add. Jahn homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutusdissolutus B1H et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideaturita cavendum... rideatur secl. Stangl: irrideatur Friedrich . sed ad paulo superiorem aetatem revectireiecti O1G sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus locuti revertamur.
226
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuissetiacuisset Baehrens annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maximae quaecumque erant deferebantur.