221
In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuitfuit secl. Vassis illius eloquentissimi viri filiusfilius. Is Jahn . Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.
222
Multum ab his aberat L. Fufius, tamentamen L: tametsi Eberhard ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperatcepit maluit Stangl . Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum, M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciisid est a iudiciis secl. Manutius , et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.