21
suave autem genus erit dicendi primumprimum om. P elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium: deinde coniunctione, quae neque asperos habeat concursus neque diiunctos atque hiantis et sit circumscripta non longo anfractu sed ad spiritum vocis apto habeatque similitudinem aequalitatemque verborum, cum ex contrariis sumpta verbis verbaverba P: crebra crebris vulg. paribus paria respondeant relataque ad idem verbum et geminata ac duplicata vel etiam saepius iterata ponantur constructioque verborum tum coniunctionibus copuletur tum dissolutionibus quasi relaxetur.
22
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatuminusitatum vulg.: invisum tuum codd. delt.: tuum P aut inauditum aut novum dicas. Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis cietanimis ciet Friedrich: animi ciet Müller: animiscit P: animi miscet vulg. oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores; qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate. Sed sunt multa suavitatis praecepta, quae orationem aut magis obscuram aut minus probabilem faciunt. Itaque hoc etiam loco nobis est ipsis quid causa postulet iudicandum.