Thesauros Edebiyat rhetoric De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria

De Partitione Oratoria Cicero, Marcus Tullius
132 C. Illud equidemquidem P quod iam unum restare video, quale sit, cum disceptatio versaturversetur P in scriptis. P. Recte intellegis; isto enim exposito munus promissi omne confecero. Sunt igitur ambigui duobus adversariis praecepta communia. Vterque enim eam significationem qua niteturnitetur vulg.: uteretur P: utetur codd. deti. ipse dignam scriptoris prudentia esse defendetdefendit P ; uterque id quod adversarius ex ambigue scripto intellegendum esse dicet aut absurdum aut inutile aut iniquum aut turpe esse defendet aut etiam discrepare cumcum vulg.: quam a P: quom a Friedrich ceteris scriptis vel aliorum vel maxime, si potuerit, eiusdem; quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
133 eamque sententiam quam significarisignificare P posse dicetdecet P nihil habere aut captionis aut viti; contrariam autem si probarint, fore uti multa vitiosa stulta iniqua contraria consequantur. Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi