118
de institutis Atheniensium, Rhodiorum, doctissimorum hominum, apud quos etiam—id quod acerbissimum est—liberi civesque torquentur, de nostrorum etiam prudentissimorum hominum institutis, qui cum in dominos de servis quaeri noluissent, tamen de incestu et de coniuratione, quae facta me consule est, quaerendum putaverunt. Inridenda etiam disputatio estest om. P , qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda. Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda. Atque haec accusationis fere membra sunt.
119
defensionis autem primum infirmatio causarum, aut non fuisse aut non tantas aut non sibi soli aut commodius potuisse idem consequi, aut non eis se esse moribus, non ea vita, aut nullos animi motus aut non tam impotentis fuisse. Facultatum infirmatione autem utetur, si aut vires aut animum aut copias aut opes afuisse demonstrabit, aut alienum tempus aut locum non idoneum aut multos arbitros, quorum crederet nemini, aut non se tam apertumapertum codd.: ineptum Ernesti , ut id susciperet, quod occultare non posset, neque tam amentem, ut poenas ac iudicia contemneret.